# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 483

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/483
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/483

Quibus si accedit usus emulsionis ex seminibus quatuor frigidis, & pulverum temperantium ex pulvere Marchionis, antimonio diaphoretico, lapidibus cancrorum, matre perlarum, cum nitri tantillo & aliquot guttis olei macis, effectus est exoptatus. Quia tamen puritas humorum multum etiam debita purgamentorum alvi excretione consewatur, videndum utique, ut haec praestetur libera, optime alimentis, sin vero minus responderit, mannatis, cum, vel sine rhabarbaro, addito nitro antimoniato, aut clysteribus emollientibus ducenda. §. III. Vbi vero inflammatio cum spasmo jam praesto est, prae In instam: ter jam dicta, commendatissimus est usus liquoris anodyni mationei & mineralis, ad drachmam unam, remixti cum granis quinque spasmo proextracti croci & granis duobus camphorae. Tum etiam pulsitua. veres diaphoretici ac temperantes, aucta nitri dosi, cum emulsionibus ex seminibus quatuor frigidis sunt porrigendi. exterius partem affectam antispasmodicis & leniter discutientibus fovere expedit. Nobis hunc in finem usitata vesica decocto florum emollientium plena, vel loco hujus emplastrum ex emplastri de meliloto uncia, spermatis ceti drachmis tribus, croci, camphorae ana drachma, nec non oleum anodynum camphorae, ex olei amygdalarum dulcium uncia, hyoscyami drachmis tribus & camphorae drachma, pubis & Vbi etiam spasmus solus perinaei regioni crebrius illitum. tenesmum molestum, vel difficilem, dolorosam mictionem efficit, praeter balnea aquae dulcis, omnia alia auxilia virtute superant vapores ex decocto florum meliloti, sambuci, chamomillae officinalis, malvae, summitatum millefolii cum lacte, in perforata sella ad laborantes pares admissi. CAVSacr. II. Caae. IX. De inflammatione vesicae.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
