# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 484

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/484
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/484

CAVTELAE ET OBSERVATIONES CLINICAE. In vesicae vitiis inveteratis, quae cachecticis, hypochondriacis, scorbuticis, senibus & haemorrhoidariis, nunquam non sunt frequentia, ad incrementum eorum praescindendum, per longum usum efficacius deprehendi nihil, quam peritum aquarum mineralium usum. Celebres jam pridem hoc nomine Spadanae aquae, de quibus sic disertis verbis scribit Henricus ab Heer in Spadacren. haec fontis Spadani, propria ac singularis facultas, ut vesicae renumque dolores sopiat ac leniat, morbos vero harum partium persanet, ventriculum debilem roboret & ciborum languentem appetentiam excitet. Quin idem gravis auctor suadet, ut, si renum & vesicae vitiis affecti liberi ab iis vivere velint, per totum annum hanc medicatam aquam bibant. Neque minus Tulpius lib. II. cap. LIII. testis est fide dignus, deploratum vesicae ulcus, omnibus parum aut nihil proficientibus, continuo aquae Spadanae usu, tam feliciter fuisse debellatum, ut summe obstupuerint, quibus id visum certam habere desperationem. Ego vero habeo, quod maxime laudem usum Selteranarum, quarum saluberrima ingredientia penitius inspexi, quarumque virtutem in omni interna pulmonum, renum & vesicae labe exemplis habeo confirmatam fere innumeris. Hinc suadeo, ut vere semper & autumno, per mensem & longius bibantur, vel quod melius inter cibum potus ordinarii loco, cum quarta vini Mosellani parte remixtae, potentur. Lacticinia quidem per se renum ac vesicae laesionibus & morbis minus accommoda. Sed si lae ipsum, praesertim asininum, cum Selterana aqua bibitur, vel quod melius adhuc, acidulae hae, ad abstergendam eo melius saniosam & mucosam materiam, per aliquot hebdomades primum solae, ac postea vel Succ. II. CAP. IX. De inflammatione vesica.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
