Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 487
Unproofread scanNot analysed yet
Vesicae autem spalmi, causa non tam est in cavitate vesicae, quam potius intra ejus substantiam. Nam, sicuti a mensium vel haemorrhoidum fluxu sufflaminato, sanguis regurgitans ad vasa ventriculi &intestinorum, &intra eorum tunicas sentientes stagnans, distractione &compressione, vehementia tormina, anxietates, dolores, convulsiones &spasmos concitat, ita etiam, quando vel ex vitio &emansione fluxus haemorrhoidalis, vel aliis ex causis, sanguis ad vesicae corpus magnacopia delatus ibi stagnat, non mirum est, quod in nervosa ipsius compage spasmos, &quae ab iis proficiscuntur symptomata, producat.