# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 487

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/487
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/487

Vesicae autem spalmi, causa non tam est in cavitate vesicae, quam potius intra ejus substantiam. Nam, sicuti a mensium vel haemorrhoidum fluxu sufflaminato, sanguis regurgitans ad vasa ventriculi & intestinorum, & intra eorum tunicas sentientes stagnans, distractione & compressione, vehementia tormina, anxietates, dolores, convulsiones & spasmos concitat, ita etiam, quando vel ex vitio & emansione fluxus haemorrhoidalis, vel aliis ex causis, sanguis ad vesicae corpus magnacopia delatus ibi stagnat, non mirum est, quod in nervosa ipsius compage spasmos, & quae ab iis proficiscuntur symptomata, producat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
