# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 488

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/488
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/488

plerumque pereunt sphacelo, qui etiam intestinum rectum saepe afficit, ut haemorrhoidalia vasa sanguine nigro infarcta cum penis livore compareant. OBSERVATIO. III. Summus hujus urbis Theologus, vita sedentaria perpeVesicae ina tuaque mentis per ardua multa negotia fatigatione usus, a flammatio materia acri purpura intus delitescente scorbutica in gravem primum per lethalis. intervalla dysuriam incidit, juncta simul paralysi spuria dextrae manus, quae, quamdiu perstitit, remissior fuit dysuria, illa vero evanescente, atrocior vesicae spasmus & dolor, cum assiduo urinam mittendi stimulo, illico rediit. Tandem cum sanitate quidem in gratiam redire videbatur, sed quum forte languidum adhuc corpus aurae frigidiori exposuisset, rediere intoquae vesicae inflammatio, ex parte leranda mictus tormina, exulceratio febrisque acuta exanthematica exceperunt, funesto proh! eventu. Epicrisis. Inflammatio vesicae, a sero salso impuro & corrupto, vesicae tunicis nerveis firmius inhaerescente eosque lancinanVidi non ita pridem in sene ote, quandoque subnascitur. ctogenario, qui per aliquot annos summa difficultate mittendi cum dolore urinam laborarat, ac demum, frustra adhibita omni efficacissima medicina, in pede nactus est erysipelas, quod reliquit ulcus, ichorem saniosum sat copiose quotidie fundens, tam salubri effectu, ut ex eo, & dysuria, & dolor in pube, omnis evanuerit. Dravvitzius quoque, qui ante secutum jam omnium fere optime germanieo idiomate de scorbuto integrum scripsit tractatum, in eo pagina 350. & seqq.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
