Latin
OBSERVATIO. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 490
Unproofread scanNot analysed yet
modi remediis etiam exterius applicatis, hisce in morbis agendum esse moneo ac inculco serio, compluribus lethiferis exemplis hanc observationem confirmantibus. Conferunt potius, praeter idonea diluentia, discutientia, blanda anodyna cum diaphoreticis mixta, inter quae liquorem nostrum anodynum mineralem, cum spiritu Bussii mixtum, &reiteratis vicibus, parca tamen dosi, exhibitum, cum blando regimine diapnoico, non satis laudare possum, si prius plethorae, quando adest, tempestiva sanguinis missione rite fuit prospectum. CAPVT. X. INFLAMMATIONE ET FE BRE VTERINA. THESES PATHOLOGICAE. OEculiaris uteri fabrica &structura, mira scilicet fibrarum totius substantiae elasticitas, vasorum sanguiferorum copia eorumque tortuosus &serpentinus flexus, glandulosa &nervosa textura, nec non colli &maxime orificii interni exquisitus sensus, faciunt, ut multis &variis morbis, maximeque etiam acutis &periculosis inflammationibus, oriundis inde abscessibus &mali moris ulcerationibus, pateat hoc viscus. Quin, quia non tam ob nervorum communionem &sensibilitatem, quam potius sanguinis progressum in fibrosa &vasculosa uteri compage interceptum, ipsius in omnibus reliquis corporis partibus motus turbatur atque pervertitur; hinc magna etiam uteri cum nobilissimis corporis partibus, capite, pectore, pectore, praecordiis, ventriculo &omni nervorum systemate est consensio, &ipso gravato, aut inflammato, saeva in propinquis &remotis partibus accidunt pathemata. Ex his quae in uterum cadunt passionibus frequens adInflammamodum est ipsius inflammatio, cognoscenda ex ardore &domationis ulore fixo in inguine, cum febre acuta, dolore lumborum &terinae signa.