# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 493

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/493
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/493

Simul vero etiam hac angustatione motus & cursus sanguinis aliter dirigitur & quidem ab utero & inferioribus ad superiora ipsasque mammas, quod circa tertium plerumque diem accidit, non sine febrili commotione, & Ger manis propterea audit das Milch-Fieber. Quod si igitur lochialis sanguinis exitus per stricturas uteri spasticas impeditur, non modo in ipso utero periculosam inflammatoriam stasin concitat, sed & ordinarius ille sanguinis ab inferioribus ad superiora impetus, tam ratione vehementiae, quam molis sanguinis validius increscit. Tum enim spasticae & dolorificae in abdomine urgent stricturae, sanguinis vel mucidi humoris ex utero fluxus restitat, alvus clausa est, pedes frigidi, ad urinam stimulus, dolorosa mictio, caput rubet, tumet, oculi fulgent, nares nonnunquam guttulas quasdam stillant, animus est inquietus, somnus nullus, vel insomniis terrificis turbatus, ac gravia illa symptomata respiratio difficillima, lipothymiae, convulsiones & delirium phreneticum, demum subito saepius puerperis accidunt funesta. VI. Luculentis verbis haec ita evenire testatur Hippocrates lib. I. de moro, mulier. §. 72. ita tradens: si inflammati fuerin puerperae uteri venter ardet & magnus sit & ad praecordia suffocatio habet, & uterus, ubi puerperii purgamenta intus manserunt a frigore, occulte distenditur. Nec non lib. II. de morb. mul. p. m. 489. si, inquiens, ignis sacer in uteris fit, etiam pectus id percipit, venter intumescit, perfrigeratur, febris habet magna & rigor supervenit, & spiritus densus, & animi deliquium, & debilitas, & dol r totius corporis, & tristatur, & mente variatur & affectio ascendit ex inferno ventre ad lumbos, & ad dorsum, & praecordia, & pectora, & collum, caput & stomachum & mortua esse videtur. Experientia autem teste, feminae tenerae, exquisitioris sensus, in vehementes Qqq 3 tized! mentes animi commotiones pronae, pathematibus spasmodicis & flatulentis obnoxiae, mensium inordinato successu affectae, alvi adstrictioris, si gravidae fiunt, post partum quam facile in lochiorum suppressionem cum febre uteri acuta incidunt, non sine summo vitae discrimine. Interdum etiam inflammatio uteri nascitur, a secundinarum vel totali, vel tantum quoad partem retentione. Hac enim restitante, non tantum sanguinis ex utero exclusio prohibetur, verum etiam succedens putredo febrem movet, vel si haec jam adest, deteriorem reddit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
