Latin
OBSERVATIO. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 494
Unproofread scanNot analysed yet
§. VII. Jam sicuti in omni inflammatione, ille subsistens humor, si non discutitur, putrescit &in corruptionem transit, vel sphacelosam, vel ulcerosam; ita idem etiam accidit in ea quae uterum infestat. Quae in sphacelum abit, brevi necat &solennis maxime est puerperis, in quibus post sectionem uterus utplurimum cum vagina durus, coloris ex atro bruni deprehenditur. Quae autem suppuratur &ulceratur, diutius trahit, &accidit quam maxime extra puerperium. Patent inflammationi huic suppuratoriae feminae sanguineae, mollioris &spongiosioris habitus, praesertim si fluori albo sanguinolento fuerunt affectae isque adstringentibus intempestive cohibitus Frequentius etiam eandem incurrunt, quae in purum &crassum in venis alunt sanguinem, diaetam insalubrem sectantur, fructibus horaeis, dulcibus &lacticiniis indulgent, inferiora subinde refrigerant, corpore praesertim aestuante, quae tristitia anguntur, veneris stimulos concubitu obtundere impediuntur, suetam sanguinis missionem intermittunt, aut seniores quietam &aerumnosam vitam ducunt. Ac in his quidem frequentior est inflammatio in collo &orificio interno, quod ex multis fibris nerveis spiraliter est contextum, quam in ipso fundo, eaque propter dolor acerbus &ardens est in pube cum mictu difficili. Signa autem abscessus uteri sic in compendio Hippocrates lib. I. de morb. mulier. exhibet: si, ait, uteri uteri fuerint ulcerati, sanguis &pus purgatur &foeter gravis cboritur, &dolor acutus corripit lumbos ac inguina &imum venirem, &dolor sursum procedit ad laterum mollitudinem, costas &scapulas, aliquando etiam ad claviculas pervenit &caput vehementer dolet deliratque, processu vero temporis intum scit &debilitas ipsum corripit, &animi deliquium, &febris tenuis, &perfrigeratio, intumescunt autem maxime crura.