# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 494

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/494
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/494

§. VII. Jam sicuti in omni inflammatione, ille subsistens humor, si non discutitur, putrescit & in corruptionem transit, vel sphacelosam, vel ulcerosam; ita idem etiam accidit in ea quae uterum infestat. Quae in sphacelum abit, brevi necat & solennis maxime est puerperis, in quibus post sectionem uterus utplurimum cum vagina durus, coloris ex atro bruni deprehenditur. Quae autem suppuratur & ulceratur, diutius trahit, & accidit quam maxime extra puerperium. Patent inflammationi huic suppuratoriae feminae sanguineae, mollioris & spongiosioris habitus, praesertim si fluori albo sanguinolento fuerunt affectae isque adstringentibus intempestive cohibitus Frequentius etiam eandem incurrunt, quae in purum & crassum in venis alunt sanguinem, diaetam insalubrem sectantur, fructibus horaeis, dulcibus & lacticiniis indulgent, inferiora subinde refrigerant, corpore praesertim aestuante, quae tristitia anguntur, veneris stimulos concubitu obtundere impediuntur, suetam sanguinis missionem intermittunt, aut seniores quietam & aerumnosam vitam ducunt. Ac in his quidem frequentior est inflammatio in collo & orificio interno, quod ex multis fibris nerveis spiraliter est contextum, quam in ipso fundo, eaque propter dolor acerbus & ardens est in pube cum mictu difficili. Signa autem abscessus uteri sic in compendio Hippocrates lib. I. de morb. mulier. exhibet: si, ait, uteri uteri fuerint ulcerati, sanguis & pus purgatur & foeter gravis cboritur, & dolor acutus corripit lumbos ac inguina & imum venirem, & dolor sursum procedit ad laterum mollitudinem, costas & scapulas, aliquando etiam ad claviculas pervenit & caput vehementer dolet deliratque, processu vero temporis intum scit & debilitas ipsum corripit, & animi deliquium, & febris tenuis, & perfrigeratio, intumescunt autem maxime crura.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
