# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 495

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/495
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/495

Morbus autem corripit ex abortu, si qua corrupto humore ac putrefacto intus non fuerit expurgatus & calor totum corpus tenet. Corripit etiam ex fluxibus, si in ipsis acria fuerint & biliosa mordeant. Sed plerumque ulcus uteri tandem etiam in gangraenam & sphacelum abit ac interficit. Interdum tamen accidit, ut apostema in utero prognatum interne rumpatur & copiose effluat sanies alba minime foetida & aegra evadat, qua de re legi meretur Forestus lib. XXIIX. obs. XLIV. pag. 693. §. IIX. Quod si autem exterior uteri pars inflammata, ob fri Nec non in gus externum, quam facile abit in scirrhum, qui ulceratus, cancrum in cancer uteri recte dicitur ac est insanabilis. Neque adeo insanabilem. frequens est, glandulas copiosiores circa collum uteri, & maxime orificium ejus internum considentes, mutari in scirrhum tandemque abire in inflammationem ulcerosam, quae haud secus ac cancer exulceratus, medicationem admittit plane nullam. Recentiores quidem parum, hanc uteri affectionem notarunt; ego vero aliquoties observavi, eadem omnino ratione iisdemque symptomatibus ac pridem jam exacte prodidit Aretaeus lib. II. cap. LXVII. ita perhibens: cancri in utero, partim cum, partim sine ulceratione sunt, tumor reperitur circa uteri osculum durus, inaequalis, praeminens, colore feculentus, rubicundus, quandoque etiam sublividus & dolent vehementer inguina ad supernum ventrem & pectinem ac lumbos, aegreque ferunt contactum & voriegatiorem medicationem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
