# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 496

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/496
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/496

Si vero ulceratus est canter, ad dolores, durities & tumorem, erosa etium & inaequalia ulcera conspiciuntur, plerumque quidem sordida oris tumida albicantia, turpes crustas inductas habentia. Quae vero pura videntur, feculenta, livida rubicunda& cruent apparent. Excernitur autem assidue ab ipso saniestenuis, aquosa, nigra, aut fulva, graveolens, aliquando etiam sanguis fertur & alia signa ad inflammatum uterum relata. Affectio igitur ipsa incurabilis est, veluti alicubi etiam dixit Hippocrates, mitigare tamen opertet, per insessus ex foenu graeco, malva & per cataplasmata similia.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
