Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 498
Unproofread scanNot analysed yet
Secundo igitur statim die, ceteris paribus, quindecim grana pilulari forma, mane, vel vesperi exhibeantur, &pro circumstantiarum ratione, per quinque vel octo dies continuentur. Est enim hoc evacuans clemens maxime &accommodum. Nam roborando, tam intestinorum, quam ipsius uteri, per extensionem nimiam robore exuti, tonum, blande simul stimulando, imum ventrem ac intestina a sordibus, ipsum quoque uterum a stagnante corrupto sanguine repurgat, eoque quam optime &inflammationem, &febrem aliaque saeva a recrementis retentis oriunda pathemata, arcet. Quin eadem haec curandi ratio apprime ex usu est, quando secundina, vel ipsius pars, aut aliud quoddam exturbandum concretum in utero restitat. IV. Quod si tamen medentis scopus his expediri nequit, sed febris impetit assidua, venter flatibus attollitur, uteri purgamenta retinentur &spasmi ad superiora vergunt infesti, alia ineunda est medendi via. Scilicet sanguinis copia, sub graviditate justo plus accumulata, minuenda, per venaesectionem, non in superioribus, sed pede institutam. Saepe enim a nimia vasorum distensione fiunt spasmi, &sanguinis exsuperans moles uteri compagem nimium distendendo, ejusdem systalticam &expulsivam potentiam minuit ac impedit. Hinc venaesectionis remedium omnino maximi, ad promovendum lochiorum fluxum &inflammationem arcendam, est usus. Quod sicuti in Gallia hunc in finem frequentius quam par est adhibetur; ita perperam in nostra Germania rejicitur, ut plures inflammatoria uteri febre correptae, pereant, quae tempestiva sanguinis missione potuissent servari. Praeter venaesectionem, ubi jam praesens est inflammatoria febris, id quam maxime agendum, ut sanguis stagnans in motum cieatur, humores spissi fluxiles reddantur &stasis discutiatur.