# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 499

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/499
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/499

Quod ut obtineatur, conducit mixtura haec: recipe aquae chaerefolii, cardui benedicti, scordii, florum sambuci, acaciae, aceti destillati ana unciam unam semis, lapidum cancrorum drachmam unam semis, antimonii diaphoretici, vel bezoardici mineralis drachmam semis, spiritus nitri dulcis, sive liquoris anodyni mineralis guttas XX sirupi card. bened. drachmas duas. M. de qua binis quibus vis horis, duo vel tria cochlearia porrigenda. Tum etiam pro potu exhibeatur tenue jusculum ex pullo gallinaceo, cum radice scorzonerae, cichorei & rasura cornu cervi confectum, addito ad gratiam Praebeatur quoque subinde succo pomorum aurantiorum. infusum theiforme ex herba veronicae, scabiosae, sonchi, floNec ribus hormini, chamomillae vulgaris, semine foeniculi. omittantur pulveres temperantes ac resolventes, ex lapidibus cancrorum, solutione oculorum cancri, nitro & sale polychresto compositi. Quales praeterea Beccherianis, vel ad harum exemplar paratis pilulis, ad lochialem fluxum promovendum & sanguinis a capite impetum divertendum, commode interponuntur. Sint demum in usu clysteres ex sero lactis dulci, vel decocto florum chamomillae vulgaris, herbae artemisiae, salviae, hormini, mercurialis, addito melle, nitro & pinguedine gallinarum. VI. Quando vero extra puerperium in corporibus impuris Extra puervariis ex causis accidit inflammatio uteri, non tam in fundo, perium utendum exterquam potius in collo, cervice atque vagina, praeter jam menis. morata interna, simulin auxilium vocanda praesidia externa, epithemata scilicet pubis regioni admota, injectiones uterinae ex accommodis paratae, nec non pessi, item ob loci vicinitaEpithema egregium est, tem suppositoria in anum trusa. quod ex aquae sic dictae d’ arquebousade, (quae nonnisi vinum, Rhenanum a herbis vulnerariis in balneo maris ad siccitatem abstractum,) unciis quatuor, essentiae croci, spiritus vini camphorati ana unciis duabus, nitri, in aqua florum sambuci soluti, drachma, paratur, ac pro circumstantiarum ratione cum aceto rutaceo, aut scordii remixtum, linteis duplicatis saepius applicatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
