Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 501
Unproofread scanNot analysed yet
Et si quidem superne fuerint dolores &mulier fortis est, totam fomentato &pharpharmacum deorsum purgans bibendum dato, &ubi tempus anni fuerit, serum coctum insuper bibendum praebeto, per dies quinque, si id facere poterit. Si vero non adfuerit serum, lac asininum coquito &per dies tres, aut quatuor bibendum dato. Post lactis autem potum, cum aquis ipsam reficito &cum cibis commodis, carnibus ovillis, teneris recentibus &volucrium, &beta, &cucurbita. Abstineat autem a salsis, &acribus, &marinis omnibus ac caprinis. Et certe lactis serum &asininum lac egregie proficit, non modo ad obtundendam humorum acrimoniam, sed &contemperandum calorem hecticam, qui aegros graviter utplurimum urit. §. IIX. Quae demum a violentia externa inducitur uteri inflamInflammamatio, cum febre, dolore inguinum, mejendi difficultate &tionis a causa externa spasmis in remotis etiam partibus, nec non alvi adstrictione medicatio. poscit quam maxime venaesectionem, non modo maturam sed &repetitam, primo in brachio, ac dein in pede institutam. Opus in hac etiam, ut alvus subducatur clystere, in uterinis morbis nunquam non singularis plane utilitatis. Et exterius imponendum emplastrum ex emplastri de meliloto unciis duabus, spermatis ceti uncia dimidia, gummi ammoniaci drachmis duabus, croci drachma, camphorae drachma dimidia. Non omissis internis blandis diaphoreticis &discutientibus.