Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 501-3
Unproofread scanNot analysed yet
Si ulcus adhuc curandum est, post lenes aliquot dierum purgationes, decoctum ex santalo, lesstisco, sarsaparilla, mentha, epithymo, radice liquiritiae &ligno Rhodio, per viginti quinque dies cum regimine sudorifero bibitur cum fructu, qua de re pluribus consuli potest Sylvaticus Crut. IV. obs. LXIIX. Vicus uteri cancri ulcerati naturam aemulatur, tumque sanies putrida &laciniae corruptae uterinae substantiae cum magno foetore, summo dolore gravibusque symptomatibus prodeunt &malum fere est incurabile. Quicquid autem agendum, nonnisi demulcentibus &lenientibus perficiendum. Si spes sanationis adhuc superest, ego quidem habeo quod laudem potum lactis, potissimum asinini, nec non usum temperatarum mineralium aquarum, Wildungensium maxime, vel Selteranarum, interposito mane &vesperi balneo aquae dulcis cum furfuribus triticeis, in quo per horam &longius desidendum. Vicissim abstinendum ab omnibus acribus internis &stimulantibus calidis. Caute etiam in uteri abscessu ac ulcere adstringentibus &repellentibus utendum, quia iisdem facile scirrhus inducitur. Optimae injectiones ex lacte caprillo, croco &aqua florum sambuci. Hippocrates brassicae usum commendat, sed praestat betae rubrae succus, crebrius calide injectus. §. VII. Immanis saepe dolor exulcerate uteri cancro jungitur, qui vires penitus pessundat omnemque somnum adimit. Ad hunc leniendum optimum solatium in anodynis, cujus generis sunt extractum croci &papaveris, massa pilularum de styrace, de cynoglossa, Wildegansii, Matthiae, Starckii, Notabilis enim hanc in rem Riverii Prax. cap. X. pag. 332. locus: haec tamen omnia, inquientis, aliquando non sufficiunt ad immanissimum dolorem placandum, qui interdum nullum quieti &somno relinquit locum. Vnde cogimur non raro ad narcotica recurrere, quae in hoc affectu propter intensum humorum fervorem minus nocent. Et vidimus nos mulierem, cancro in mamma laborantem, quae singulis noctibus, per quatuor menses, laudani grana duo, vel tria, innoxie, cum magno solatio sumebat.