Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 502
Unproofread scanNot analysed yet
Nam qualis natura aegrotantium, etiam puerperarum, talis etiam est vis medicatrix, pugna adversus morbum, quin ipsa medicatio, in qua omnino plus praestat natura, quam Igitur ad antevertendum hoc malum ipsius ministra ars. quam maxime necessarium est, ut tempore graviditatis sanitati consulatur tam opportunis sanguinis missionibus, quam debitis laxationibus, per rhabarbarina potissimum, ut etiam gravidae modicam &laudabilem diaetam sectentur, animi temperantiae studeant &potus diluentes perspirationem simul sustinentes bibant. Deinceps quum haud raro inflammati in puerperis uteri causam praebeat, potus nimius calidorum &spiri tuosorum, vini aromatici, crocati &c. ad partum facilitandum datus, praesertim in sanguineis &quae non ultimis mensibus sanguinem miserunt; serio omnino monendae sunt, &obstetrices, &uterum gerentes, ut ab ejusmodi sanguinem exagitantibus remediis abstineant, ac potius venaesectione in pede, item balneis, novissime ante partum duabus vel tribus hebdomadibus, rite usurpatis, liberiorem sanguinis per uterum commeatum &facilem post partum effluxum procurent. In nullo morbo tam infensa &perniciosa est animi commotio, per terrorem potissimum ac iram, quam in uteri in flammatorio. Nunquam etiam nocentior abdominis &inguinum perfrigeratio, quam post abortum &partum. Puerperae enim, ob continui quae ipsis accidit solutionem, fibrarum &vasorum dilacerationem humorumque extravasationem. haud aliter sunt considera idae, quam graviter vulneratae. Quam facile autem dictae causae laesis &vulneratis partibus, adeoque etiam utero, inflammationem inferre queant, res est nota etiam in vulgus. Quare ut puerperae, nec non quae labem in utero gerunt, solicite sibi ab his caveant, iterum inculcamus iterumque. §. III. Ad emovendum lochiorum fluxum subsistentem, nun- Cantelae de quam danda pellentia fortiora, crocata, myrrhata, succina pellentibus. ta, aloetica, vel calida aromatica, nec non salina stimulantia, tanto minus, si mox post partum adhuc praesto est motuum impetus. Haec enim febrem magis accendunt, spasmum intendunt, sanguinem in latibulis uteri haerentem, humido absumto, plus densant &ad effluxum reddunt ineptum, vias quoque &emunctoria magis siccant atque occludunt.