# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 506

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/506
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/506

que fiat, sive internis, sive externis sistendum, sed potius roborantia cum discutientibus mixta exterius, si interna non suffecerint, parti affectae laboranti sunt admovenda. Si secus fit & stiptica constringentia in usum vocantur, aliter fieri nequit, quam ut sanguis in coagulum abeat, in vasis subsistat ipsamque uteri substantiam labe inficiat. Anodynis autem dolores quidem tantisper sopiti, sed non in totum sublati, quia putridae corruptioni auferendae non fuerunt idonea. Et quod ab impeditiori materiae saniosae effluxu pathemata hysterica oborta, argumento est, non tantum a sanguinis & humorum copia atque stagnatione, verum etiam a materia acri caustica, fibras uterinas irritante, pathemata ejusmodi spasmodico-hysterica suscitari posse

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
