Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 508
Unproofread scanNot analysed yet
Tum menses, antea semper largos &ordinatos, post puerperium primum cum dolore aliquo stillasse servasse tamen periodum postea &sufficienter etiam fluxisse. Ante sex autem annos se mensium tempore cecidisse in itinere in torrentem. Inde mox constitisse fluxum &sequuta multa &varia pathemata spastico-hysterica, quin post aliquot menses corpus inDiscussum tamen tumuisse totum, cum colore plumbeo. congruis remediis esse post aliquod tempus tumorem &mensium fluxum etiam repetiisse, excreto multo coagulato craffo& quasi concreto sanguine, ac postea viscida alba &flava materia. Ex eo, quotiescunque mensium accesserit periodus, se per triduum acerbis in abdomine afflictam esse doloribus, tamdiu insistentibus, donec sanguis prodierit grumosus primum &crassus, dein tenuior, tum aqua sanguinolenta ac demum materia viscida flava. Sic transiisse quatuor fere annos, &adhibitis interea variis medicamentis, maximeque pilulis Stahlianis, cum pulvere salino temperante, spem valetudinis melioris fuisse irritam, malum potius increvisse magis. Jam a binis mensibus &dolorem &fluxum sanguinis emansisse, nunc vero eo esse graviorem &spasmos quasi convulsivos. Haec audiens &atrocia pathemata videns, male statim ominari coepi, ac scirrhum, aut aliud immedicabile uteri vitium subesse sum suspicatus. Interim alvum valide strictam clystere oleoso emolliente cum asa foetida subducere, interius pulverem temperantem cum nitro, cinnabari &castoreo, nec non liquorem meum anodynum mineralem dedi &exterius parti dolenti admovere jussi vesicam decocto emolliente plenam. His dolorum atrocia primum frangi est visa, &clapsi elapsi nonnulli sanguinis grumi, subsequente liquore sanguinolento. Sed post aliquot dies vehementia recruduerunt eadem, ut aegra lamentabili voce uterum extrorsum trahi violenter &jam vaginae imminere clamaret Advocata obstetrix, quae orificium uteri apertum esse eique incumbere durum quoddam corpus dixit.