# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 509

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/509
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/509

Data priora remedia, sed frustra. Parati insessus, momentancum levamen afferentes, imposita exterius, ex muliercularum etiam consilio, varia carminativa, spirituosa & acria, incassum tamen & accessit capitis dolor. Optimum fuit solatium ex pilulis, quae pilulas aleophanginas ac de styrace cum croco & cinnabari habebantSub his doloribus iterum aliquot sanguinis grumi & postea sanguis floridus parcus exiit, stillante postea liquore cruento. Sic decubuit aliquamdiu, doloribus, modo gravius, si fluxus restitabat, modo mitius, si excretis sanguinis grumis quibusdam ferum manabat sanguinolentum, afflicta, simulquoque tumorem sensit durum in latere sinistro supra inguina. Adhibita interea pro circumstantiarum ratione varia, tandem impositum emplastrum efficacius discutiens atque resolvens, quo admoto, formicationis quendam in regione tumoris percepit sensum, dolores mitiores afflixerunt & post triduum primum iterum sanguis grumosus, tum tenuis & serum non eruentum, sed magis flavescens ichorosum, ac post aliquot dies materia crassa sebacea slavescens profluxit. Secessit haec materia aliquamdiu ac aegra tolerabilius decubuit, usa interius, infuso ex herbis vulnerariis cum lacte, balsamo quoque ad imitationem balsami Locatelli parati, axungia canis cum herbis travmaticis confecta & exterius injectionibus modo lenientibus, modo abstergentibus & balsamicis. Nihilominus tamen latius serpsit labes interna, pus & sanies foetida, quin nonnunquam laciniae quasi corruptae carnis prodierunt, vires morbi diuturnitate sensim collapsae, corpus contabuit, appetitus periit, calor hecticus increvit, urina per octiduum suppressa cathetere fuit evocanda, somnus intercidit, accessit demum mentis alienatio, quam triduo post excepit mors, elapsis inter haec tri* bus mensibus Epicrisis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
