# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 517

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/517
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/517

qui tutissimae virtutis sedativae, cum sudorifero, uti spiritu cornu cervi succinato, aut spiritu bezoardico Bussii datus, ad sudorem movendum & motum humorum exterius vertendum, optimum fuit praesidium. Sola enim anodyna non suffecissent, neque etiam sola sudorifera, sed ambo mixta & quasi ad temperamentum reducta. Ratio vero, quare frigus tam pernicialia in puerperis inducat pathemata, est acutus sensus orifici ipsius uteri, quod ex multis fibris nerveis & musculosis contextum & quo a spasmo gravius affecto, universa oeconomia motuum salutarium, tam secretoriorum, quam excretoriorum potest inverti. Nam ex vero scribit Nippocrates lib. M. epid post partum ga uteri saepe contorqueri & dolorem fieri juxta coxam & crus, sed secta tali vena liberati. Quem in locum Marcurialis pral. Bonon. commentatur hunc in sensum: contorsionem uteri esse affectum, in quo os uteri discedat a propria regione. Tandem in nostra etiam commemorabile, quod secunda venaesectio in cubito plus effecenit, quam prima in talo. Est tamen hoc non perpetuum. Quod si enim lochia subsistunt, praestat semper in inferioribus sanguinem post pediluvium subtrahere. Sed quando sanguis jam cum impetu ad caput delatus, ad arcendam phrenitidem, fatius est, in loMihi certe aliquot inco propinquiori impetum derivare. notuerunt exempla, ubi lochiis subsistentibus, purpurata febris oborta, cum gravissimis symptomatibus, lipothymiis, praecordiorum anxietatibus, mortem ipsam minitantibus, quae tamen misso in brachio sanguine & derivato a corde & appensis ipsi majoribus tubis sanguine, mox per DEI gratiam discussa

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
