Latin
OBSERVATIO VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 519
Unproofread scanNot analysed yet
plane. Ad oppugnandum gravem hunc morbum in consilium vocati Medici multi, &plures forsan quam expediebat, in diversum plane abeuntes. Aliqui enim calculum &nephritidem esse volebant, alii malum hypochondriacum, alii scorbutum, alii affectum hypochondriaco-spasticum hystericum, alii orgasmum furiosum. Ego vero, cum ordinario &celeberrimis binis Medicis censui, vesicam, uterum &rectum intestinum arctius invicem connexa &in cavitate pelvis comprehensa, a sanguine &succis stagnantibus esse infarcta, eorumque vasa &glandulas relaxata partim esse nimiumque distenta, partim laesa, plane erosa atque exulcerata, &hinc prodire illum fluxum uteri perpetuum &pressorium illum etiam sub alvi &urinae excretione dolorem atrocem. Dedi etiam consilium, ut adhiberentur ea, quae partes affectas a spasmis &inflammatione defendant; quae nimium humorum affluxum ab iisdem avertant easdemque tam interius quam exterius mulceant, roborent atque consolident, pulveres scilicet temperantes nitrosos, pilulas balsamicas, infusa theiformia, ex melissa &millefolio, potum ordinarium Selteranarum cum quarta vini parte, epithemata &emplastra discutientia &roborantia, injectiones quoque in uterum circumspecte factas demulcentes &balsamicas, &postremo omnium saluberrimum lactis asinini potum, aliquandiu continuatum, interposito subinde balneo tepido, ex aqua dulci cum lacte &furfuribus triticeis. Sed uti fieri assolet in principibus personis, ut inulti Medici perdant ipsas, ita heic etiam, &multa, &varia, quin nonnunquam incongrua plane, usurpata sunt remedia, &quod praecipuum est in longis ejusmodi vitiis rejectum, diu continuatus accommodorum medicamentorum leniorum usus. Hinc sensim, uti comperi, in peius ruit malum, pathemata magis adaucta, corpus plane contabuit, vires exhaustae, &vix alius eventus sperandus, quam quem in simlli fere casu supra observaOPSEEtione HI. accidisse meminimus. 520 SECT. II. CAP. X. De inflammatione &febre uterina