Latin
OBSERVATIO. XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 52
Unproofread scanNot analysed yet
Motus autem febriles praesidio potius fuissent, inprimis quum intermittentes per annum saepe infantes detineant, modo medicatio rite instituatur, nec tamen adeo sint detrimento, ut potius corpus firment &longaevum efficiant. Perperam igitur adst ingentibus salutares hi motus sedati &causa febris altius visceribus impacta, spasmi quoque tam ex haereditate a matre hysterica, quam ex ipsa febre iam praesentes, &exalvi strictura ac limpida urina cognoscendi satis, ita adaucti, ut in convulsivos plane degenerarint funestos. Memoratu etiam dignum videtur, quod hic puer, multos annos insolita voracitate laboravit. Has practico-clinicas de tertiana observationes adduxisse sufficiat, plures passim reliquis meis scriptis inserui, &quidem uberius enarratas ac evolutas, Medicinae consultateriae, ex qua hanc in rem conferri poterunt ea, quae Tom. II. Dec. I. cas. IV. pag. 32. seqq. de gravibus &variis symptomatibus ex male curata intermittente, Dec. II. cas. VI. pag. 86. sqq de febre lenta ex. male curata tertiana; Dec. IV. cas. V. pag. 180. sqq. de spasmo hypochondriaco ex male curata tertiana; Tom. III. Dec. II. cas. XI. pag. 106. seqq. de febre tertiana male curata, saepius recidiva inque erysipelas cum molestis, symptomatibus transeunte; Tom. IV. Dec. III. cas. IV. pag. 167. de febre biliosa intermittente; Tom. V. Dec. IV. cas. I. pag. 243. de multis atrocibus malis post febrem suppressam &puerperium feminam infestantibus, nec non Tom. VI. Dec. I. cas. VI. pag. 33. de tertiana duplici cum purpura in gravida, attuli. CAP. CAP. II. FEBRE