Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 521
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XI. INFLAMMATIONE OCVLO RVM CVM ET SINE FEBRE. THESES PATHOLOGICAE. ERequentissima est inflammatio membranarum oculum in-Ophtbalniae descriptio. vestientium, tunicae praesertim adnatae, sive albugineae, graeco nomine dicta ophthalmia. Iungitur haec cum dolore acuto, interdum &pressorio, ardore, rubore, tumore &seri salsi ex oculis effluxu, nec non visu imminuto vel plane deperdito. Oritur autem quando vasa arteriolarum lateralia, quae secundum naturam pellucidum nulloque colore infectum liquorem vehunt, a sanguine valide ad caput congesto implentur, distenduntur &visui sese offerunt. Hanc enim causam esse, patet experimento, quo injecto per siphonem in carotidis ramum liquore spissiusculo rubicundo, adnata oculi tunica, per omnem sui ambitum rufescens &inflammata comparet. II. Est autem ophthalmia, vel levior, vel gravior, vel et- Levier est, iam gravissima. Levior albugineae tantum tunicae insidet gravior, vel nec tam late diffunditur, facilius discutitur &oritur potissi- gravissima. mum a causa externa leviore, insperso pulvere, appulsu asperioris, plaga aut allisu leniori, aura liberius admissa frigida &sudore subito represso, nec non ab administrata cataractae praeter adnatam, etiam confines paldepositione. Gravior, pebras infestat totumque oculum exquisito ardore &dolore afficit, qui ad levem lucis accessum exacerbatur. Enascitur internis, seri nempe impuritate &saluhaec maxime a causis taribus excretionibus cohibitis, ac uti ego observavi, a supVVV presso (Hossm. Syst, T. IV.) SECr. II. CAP. XI. De Ophthalmio.