# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 521

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/521
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/521

CAPVT XI. INFLAMMATIONE OCVLO RVM CVM ET SINE FEBRE. THESES PATHOLOGICAE. ERequentissima est inflammatio membranarum oculum in-Ophtbalniae descriptio. vestientium, tunicae praesertim adnatae, sive albugineae, graeco nomine dicta ophthalmia. Iungitur haec cum dolore acuto, interdum & pressorio, ardore, rubore, tumore & seri salsi ex oculis effluxu, nec non visu imminuto vel plane deperdito. Oritur autem quando vasa arteriolarum lateralia, quae secundum naturam pellucidum nulloque colore infectum liquorem vehunt, a sanguine valide ad caput congesto implentur, distenduntur & visui sese offerunt. Hanc enim causam esse, patet experimento, quo injecto per siphonem in carotidis ramum liquore spissiusculo rubicundo, adnata oculi tunica, per omnem sui ambitum rufescens & inflammata comparet. II. Est autem ophthalmia, vel levior, vel gravior, vel et- Levier est, iam gravissima. Levior albugineae tantum tunicae insidet gravior, vel nec tam late diffunditur, facilius discutitur & oritur potissi- gravissima. mum a causa externa leviore, insperso pulvere, appulsu asperioris, plaga aut allisu leniori, aura liberius admissa frigida & sudore subito represso, nec non ab administrata cataractae praeter adnatam, etiam confines paldepositione. Gravior, pebras infestat totumque oculum exquisito ardore & dolore afficit, qui ad levem lucis accessum exacerbatur. Enascitur internis, seri nempe impuritate & saluhaec maxime a causis taribus excretionibus cohibitis, ac uti ego observavi, a supVVV presso (Hossm. Syst, T. IV.) SECr. II. CAP. XI. De Ophthalmio.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
