# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 523

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/523
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/523

nis missio intermittitur, menses non rite fluunt, aut retinentur, quando hypochondriacus affectus subest & sanguis in vasis haemorrhoidalibus stagnans flatus & spasmos concitat in abdomine, quibus sanguis cum impetu urgetur ad caput & oculos. Praeter ea vero quae jam de causis ophthalmiae diximus Causa opbpassim; ad eandem maxime disponunt crapula, venus & vi-thalmia. gilia immodica, lucubrationes cum intemperantia studiorum, ventus borealis, crebrior aspectus ignis, solis, & colorum splendidiorum. Idem faciunt fumi acres & metallici, alvus diu & multum adstricta, refrigerationes extremorum immoderatae, inprimis mensium tempore, item praecedentes oculorum morbi, debilitatem quandam relinquentes, ophthalmia ipsa, nec non quam maxime variolarum & morbillorum morbus, maximam ad oculorum affectus inducens dispositionem. Quando autem, uti haud raro sit, hemicraniae, interdum etiam odontalgiae, jungitur ophthalmia, serum acre scorbuticum subest, idque aliquoties contigisse novi, a podagra retropulsa, ejusdemque materia non modo ad pericranium, sed & oculorum tunicas & periostium maxillae superioris delata. Levem illam ophthalmiam facile dispelli, gravissimam Enentur. in oculi suppurationem cum coecitate transire, etiam jam monitum. Gravior autem est contumacior, durat saepius per mensem & longius, ac haud raro maculas in cornea relinquit, splendorem oculorum obfuscat, humores turbidos tunicamque corneam crassiorem, glaucam minusque pellucidam reddit. Semper etiam difficilior curatu in pueris, nec non in senibus, in illis ob succorum lymphaticorum abundantiam & partium teneritudinem; in his vero ob humorum impuritatem. CVRASecr. II. Car. XI. De Ophthalmia.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
