# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 524

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/524
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/524

CVRATIO. In medicatione ophthalmiae tria haec perficienda: I. sanguinis, vel etiam seri acris motus a capite derivandus; II. stasis inflammatoria discutienda; III. symptomata graviora arcenda & oculus defendendus a recidiva. Inter ea quae humores a capite divertunt, est maxime sanguinis missio, quam ex jugulari institutam mire laudat Hildanus Cent. IV. obf. XIII. Alii sublingualium commendant sectionem, sed ante hanc, si sanguis redundat, in brachio aut pede prius pertundenda vena. Sunt qui cucurbitulas cum scarificatione in nucha & pone aures suadent, & veteres appositis hirudinibus multum detulerunr. Dein divertunt efficaciter pediluvia, quibus ter intra viginti quatuor horas usurpatis, poto simul liberaliter infuso theiformi, feliciter discussam esse ophthalmiam, aliquoties vidi. Serum porro acre salsum valide ab oculis revocant vesicatoria, nec non si malum inveteratum setacea, prosunt quoque sinapismi, ex semine erucae sacculis incluso, in vino cocto ac in nucha, vel sub axillis admoto. Praeterea optime caput ab humorum affluxu liberant laxantia, vel etiam pro circumstantiarum ratione purgantia. Sponte enim purgatione saepe solvi ophthalmiam notavit Hippocrates Sect. VI. aph. XVII. Et Galenus Meth. med. lib. XIII. cap. 2. gravis testis est, nonnullos quibus oculi inflammati sola purgatione per alvum una die sanatos. II. Divertens simulque discutiens egregia virtus inest diaphoreticis quae liberam perspirationem procurando, non modo ab oculis & capite ad corporis ambitum humores agunt, sed & succos ab acrimonia salsa repurgant. In ipsa autem parte affecta inflammatoria stasis discutienda & internis & externis. Ex illis omnibus praeferendum infusum theiforme ex radice valerianae, liquiritiae, floribus sambuci & semine foeniculi, quod largiè s ? 3 tized! SEer. II. CAP. XI. De Ophthalmia. largius potandum & ante potum vapor ipsius consulto sub tecto capite ad oculum admittendus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
