# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 525-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/525-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/525-2

CAVTELAE ET OBSERVATIONES CLINICAE. Quia ophthalmia gravitate differt, diversa etiam ineun Curatio graQuam levem diximus, optime fertvitati mali da medendi methodus. accemmofrigida & repellentia, ac solum albumen ovi, cum aqua rosa rum & pauxillo aluminis conquassatum, sufficit omnibusque danda. aliis palmam praeripit. Gravior non solis externis cedit, sed interna efficacia exigit remedia, quae serum recrementitium ab oculis divertant, salsos & acres humores diluant atque contemperent eosdemque successive per congrua emunctoria eliminent. Proficua hunc in finem infusa theiformia, serum lactis dulce, aquae minerales, tam martiatae, quam alcalinae, temperantes & diaphoretici pulveres, non omissis laxantibus, pediluviis, nec non urgente plethora & suppressis criticis sanguinis evacuationibus, venaesectione tempestiva. In gravissima cum febre & ubi periculum est, ne in suppurationem transeant interiora, e re est, ut repetita venaesectio instituatur, aut liberaliter sanguis subtrahatur, & hoc quidem omnium optime per venam sectam jugularem. Interius pugnandum diaphoreticis, demulcentibus & resolventibus, inter quae salubritate antecellunt pulveres bezoardici, cinnabarini, leniter nitrosi & camVVVA viti. Sccr. Ii. Car. XI. De Ophthalmia.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
