# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 530

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/530
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/530

Pluribus usa remediis, sed incassum, & notabile erat, quod quoties sal volatile oleosum sumeret, toties soporem & torVt itaque hic affeporem ingentem capitis pateretur. ctus, qui per triennium aegrum mirum afflixerat, radicitus exstirparetur, acidulas Pyrmontanas aestate sub debito regimine potabat, quibus etiam alvus & urina optime secessit & ipsa postea a contumaci malo est liberata. Epicrisis. Periodica haec est ophthalmia, ex mensibus suppressis in plethorica femina oborta, mense maxime Octobre, quo alias solennes sunt sanguinis excretiones, commotiones & molimina ad excernendum, praesertim per haemorrhoides. Quare impensius hoc tempore sanguis regurgitavit ad caput, ac non tantum oculum, sed etiam membranas capitis ejusdem lateris male affecit, unde dolores. Sopor vero & torpor ille, qui ex usu salis volatilis assumti accidit, inde derivandus, quod hoc remedio congestus in capite sanguis magis rarefactus, sicque recursus ipsius per venas interceptus. Dein notabile est, quod morbi, qui statas servant periodos, plerumque fundamentum habeant in abdominis visceribus, unde optimo consilio ad eradicandos eos, commendari solet usus aquarum medicatarum, thermarum & acidularum, ad removunda viscerum vitia efficacissimus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
