# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 532

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/532
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/532

Epicrisis. Hic oculorum affectus non quidem ad veram & exquisitam ophthalmiam referendus, sed magis ad notham, quae ex stagnatione lymphaticorum humorum in oculis & sanguinis circuitu libero impedito, ortum traxit. Haec autem causa, quia Chirurgos & Medicos latuit, adhibita praepostere medicamenta nihil profecerunt. Erant enim non tanti, ut vasculorum tenuissimorum obstructionem expedire potuissent. Illa vero postremo usurpata efficacia resolventia, pilulae mercuriales, nec non exterius cataplasma, accommoda utique fuerunt atque proficua. Igitur multitudo & varietas medicamentorum, prodit utplurimum Medici ignorantiam, qui, si causam morbi rite intelligit, nec adeo multis, nec variis opus habet remediis, sed paucis, usu probatis, saepe simplicibus, diutius tamen usurpandis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
