Latin
OBSERVATIO. V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 533
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nihil his dolorum atrocia mitigata, oculi potius bulbus quasi decrevit &minor factus humores turbati &visus plane periit, in cornea quoque tumor apparuit durus, instar pisi. Admota quidem nuchae vesicatoria, usurpata quoque purgantia, sed malum plus in deterius, quam melius versum. Hinc Chirurgus desperabundus deseruit aegrum, omnesque adstantes de visu unquam recuperando dubitare coeperunt, inprimis quum praeterea palpebra oculi affecti elevari non posset, sed semper clausa &elevata manu sensus expers esset, quin vesiculosus tumor in internis palpebrae compareret, aspectum oculi fere intercipiens. Epicrisis. Opthalmia haec fuit gravissima, cum ruptura corneae, oborta a succo acri in oculum illabente, qui arrosione affluxum sanguinis ac humorum tunicarumque distensionem fecit. Multum vero etiam ad grave malum contulit collyrium frigide admotum, eo quod stasin &stagnationem humorum Nos sequentibus ivimus firmiorem reddidit &graviorem. obviam: spiritus vini camphoratus cum balsamo Beruviano, exhalato prius spiritu, cum linteo duplicato crebrius oculo fuit admotus. Alvus pilulis ex mercurio dulci, gummi ammoniaco, extracto panchymagogo crollii, balsamo Peruviano &sale succini subducta. Adhibita pediluvia. Potum copiose infusum theiforme ex veronica &semine foeniculi. Datum interius diascordium Fracastorii, cum lapidibus cancrorum &nitro. Et exterius cataplasma, ex pomo assato croco, mica panis similagine cum lacte coctum, oculo impositum. His dolor &rubor cum ardore sublatus, palpebrae quoque tumor discussus, sed visus, ob corneam ruptam &humores incrassatos, rediit nunquam. Vt adeo pateat, quantum damni ab improvida collyriorum applicatione sit metuendum. OBSEESeeg. II. CAN. XI. De Ophtbalmis.