# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 535

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/535
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/535

Sudor enim & aucta perspiratio egregie serviunt spasmis & doloribus periodice certis statisque temporibus redeuntibus discutiendis & Deinde quoque in pertinacibus ejusmodi capiabigendis. tis oculorumque doloribus cinnabarina & ipse mercurius dulcis, serum lentescens stagnans fundendo & obstructiones exErrhina vero & pediendo, opem ferunt praesentissimam. sternutatoria, plus nocent quam prosunt, quia humores maVarii etiam generis gis ad oculorum confinia convocant. collyria, nisi simul discutiente virtute polleant, in ejusmodi oculorum affectibus plus nocumenti, quam emolumenti afTandem ad maculas oculorum ferre, multoties observavi. & nubeculas delendas, pinguedine viperarum efficacius nihil, quam etiam Ludovici & Wedelius passim miris ornant encomiis. Habet enim acrimoniam subtilem, blande detergentem. Sed praestat in fine illam exhibere, non in Ceprincipio, si ardor adhuc & dolor impensius urgent. terum plura tum de ophthalmico, tum aliis oculorum affectibus commentatus sum in dissertatione, ac morbis oculorum praecipuis recta medendi ratione, nec non in Medicinae consultatoriae Tomo II. Dec. IV. Cas. II. pag. 163. sqq. de dolore & imbecillitate oculorum cum suffusione incipiente. OBEXV. Secr. II. Can. XI. De Ophthalmia.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
