# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 541

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/541
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/541

Leviores exte in leviorets rioribus tantum intestinorum tunicis, quae maxime membra graviores. narum mesenterii productiones, insident; graviores vero altius ipsam intestinotum substantiam pervadunt eorundemque interiora ipsasque glandulas tangunt, ideoque & profundiores sunt & ampliores. Quae superficiem occupant, non tantum periculi alunt, sed adhibito laudabili regimine & congrua medicina, intra quartum, vel septimum diem, discutiuntur. Quae autem interiora profundius obsident, nisi per diarrhoeam aut sanguinis fluxum solvantur, longius extrahuntur, quin in suppurationem ruunt & in hecticam desinunt. Ex mesenterio quoque ibique stagnantibus corruptis humoribus prodeunt hemitritaei, sic dictae sive semitertianae febres, quae ex continua inflammatoria & intermittente tertiana sunt compositae, periculi non expertes. Notae hae jam fuerunt Hippocrati & Galeno, easdemque nitide & accurate descripsit Spigelius peculiari libel o. Discrepant tamen a nostris in eo, quod quotidie circa vesperam, & alternis quoque diebus, levi accedente horrore, ingravescant, junctum habeant abdominis dolorem ventrisque tumorem & quandoque ad aliquot hebdomades protrahantur & nonnunquam in febrem lentam & hecticam concedant. Sed quia de harum ortu, decursu & curatione iam supra Sect. I. cap. V. uberius actum, heic plura dicere non attinet.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
