Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 544
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim balnei aut fotus instar, crassa eluunt intestina, &in colo tenuibus circumvoluto contenta, ceu vesica decocto emolliente plena, eadem mulcent, fovent &laxant. Parari igitur possunt ex solo lacte, mixto cum nitro, vel aqua pluviali, nupta cum sirupo violarum, de althaea Fernelii, Haec tamen circa rosarum solutivo, aut melle mercuriali. usum clysterum addenda observatio, ut bihorio fere quovis, si necessitas urgeat, injiciantur &paulo diutius retineantur, quod maxime necessarium, si flatus per os eructant &crebrae adsunt vomitiones, Praemissa, si vasorum plenitudo urget, venaesectione, laxata etiam clysteribus admissis alvo, si atrox dolor cedere nolit; optimo consilio, sine omni metu, anodynum ex opio proficit, quo tormina conquiescunt &spasmi ac sudor sequiSed quiescente &sedata dolorum &spasmorum cum tur. febre ferocia, si summa debilitas corporis viriumque imbecillitas excipit, non ulterius insistendum superius laudatis diluentibus, laxantibus &humectantibus, sed potius nervina &roborantia in usum vocanda, quorum in numero sunt maxime essentia aut spiritus succini, aut mastiches, extracta cum hoc essentia chaccarillae, elixir nostrum stomachale, pulvis solaris Zellensis, balsamum nostrum vitae cum liquore anodyno mixtum, quod balsamum etiam exterius applicatum, levamen insigne affert, tonum resuscitando &robur addendo. VI. Quando vero inflammationes &dolores alvi fluxu simplici, aut cruento, maxime haemorrhoidali, aut etiam, uti quandoque accidit, purulento solvuntur, laxantia leniora, ut passulae rhabarbarinae &clysteres, item infusa theiformia, ex speciebus travmaticis &sanguinem purificantibus, scabiosa, veronica, alchymilla, agrimonia, consolida Saracenica &summitatibus millefolii confecta &eum lacte pota, nec non pulveres roborantes, ex cornu cervi philosophice praeparato, usto, cortice cascarillae &succino, in usum vocantur commodissime. §. VII.