# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 548-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/548-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/548-2

OBSERVATIO. II. Praefectus militum, natione Gallus, quadragesimum aetatis annum jam emensus, vir constitutionis alias robustae, vitae genus laboriosum & agile cum quiero & sedentario permutarat, interea largiter comedens & liberaliter quoque vinum Gallicum, quod vocant Pontack, bibens. Hinc primum alvi factus adstrictioris & fomni inquietioris, post aliquod tempus vero, dolorem lancinatorium in abdomine toto atque etiam lumbari regione expertus est, cum phlogosi, eructatione, pulsuum celeritate & deficiente somno. Medicus primis diebus colicum dolorem esse judicans, carminativa fortiora & spirituosa elixiria, cum oleis destillatis remixta, una cum clysteribus usurpavit, sed inde potius exasperata symptomata, & febre, & inquiete, & dolorum facibus magis accensis. A me quum peteret opem, & conquereretur de dolore tensivo circa os sacrum acuto, quaesivi: an haemorrhoidali antea fuerit obnoxius fluxui? respondit: semel tantum ante aliquot annos, sed parciori, cum praegressis lumborum & ossis facri doloribus. Hinc quum venaesectionem penitus respueret, mutavi tantum medendi methodum & loco calidorum, interne dedi humectantia & refrigerantia, pulveres nempe diaphoretico-nitrosos, demulcentes & lenientes clysteres, copiosius applicare jussi, largiter simul & temperate calida sumta ptisana. Levata inde quidem fuerunt symptomata, nihilominus remansit dolor in imo ventre, ab osse sacro ad inguina sese extendens lancinatorius, multum incommodi facessens.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
