# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 550

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/550
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/550

Prior morbus fluxu sanguinis nigri & coagulati, procul dubio in vena haemorrhoidali interna congesti, feliciter fuit solutus, id quod etiam in aliis similibus casibus notavi. Contra ea vidi etiam, quod febres intestinales, cum doloribus & spasmis abdominis, aliquot jam per hebdomades durantibus, subinde post excretum putridum & corruptum nigrum sanguinem, brevi mors sequuta fuerit. Ceterum non possum non hoc loco hanc observationem de vini rubri galfici, austeri potissimum, noxa, adjicere, quod ipsius frequentiori potui causa multorum morborum quibus Galli inter nos degentes occumbunt, merito sit adscribenda.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
