Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 551
Unproofread scanNot analysed yet
Epicrisis. Celebris inle italorum Medicus Benedictus Sylvaticus abscessus subinde in mesenterio succrescere notavit, ¬atu inprimis digna, quae habet Cent. II. obs. LXXXVI. ubi sie scribit: mesenterium saepe sit sentina multorum excrementorum. Ac obtusi sensus quum sit, diuturnas tolerat affectiones, &in quo non raro suboriuntur apostemata suppurantra, qualia frequentissime a me fuerun observata, quae tandem subsicebant per arjectiones purulentas, iterumque statis temporibus recurrebant, &oblitescebam denuo per similes dej-ctiones, non raro cruentas, ita ut imposuerint quibusdam, illas pro dysentericis babentibus. In nostro certe aegro, lapsu illo in stipitem acuminatum, quassatus forfan fuit excurrens infra ventriculum supra umbilicum coli tractus, quo inductus dolor, raptis etiam in consensum reliquis intestinis, febrem ciens, &per spasmodicam simul stricturam in mefenterii canalibus sanguinem detinens, qui in purulentam postea corruptionem abiit, perrupit &alvo exiit. Latius vero semper serpsit malum &relicta iterumque commota vicina arrodens materia, mali recursum iterato induxit, donec acrimonia ipsius obtunderetur, abscessus abstergeretur, demumque post semestre spatium, in robusto &agresti corpore consolidationem reciperet.