# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 552

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/552
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/552

Suasimus igitur ut alvus ocyus duceretur clystere emolliente, quo bis alvus stercora dura dimisit, postea dedimus infusum nostrum usitatum mannatum, cum oleo amygdalino quo sex sedes motae, tumor subsidere & dolorum vehementia remittere visa. Sed sequenti die tormina cum duro in hypogastrio tumore redierunt, licet flatus multi eliderentur, accessit praeternaturalis aestus, cum pulsuum celeritate, somnus inquietus, oris siccitas & ardor, cum lenta pituita. Hinc fauces gargarismatibus elotae & ad aestum inflammatorium restinguendum oblata emulsio ex seminibus quatuor frigidis, cum pulvere nitroso, interposito ad perspirationem secundandam, liquoris anodyni, cum momento bezoardici remixti usu. Aestu autem increscente, ani os adeo fuit occlusum, ut clysteris tubulum admitteret plane non & a crebriori molimine potius laederetur, circa vesperam tamen calor semper fuit intensior ad mediam noctem durans. Adhibuimus pulveres nitrosos cum silibus digestivis, quibus calor mitigatus & scybala cum flatibus multa emota. Sic decubuit ad duodecimum usque diem, quo tanta anxietas, inquietudo, aestus & virium jactura accidit, ut morti videretur proximus, conquerens maxime de atroci dolore in abdomine, ibi potissimum, ubi durities illa consistebat. Igitur ad arcendam funestam inflammationem potio discutiens ex aqua cardui benedicti, cum aceto, rhabarbaro, antimonio diaphoretico & cancrorum lapidibus data, qua aliquoties usurpata, dolores compl cati & sudor prolectus. Imposita etiam ad emolliendum tumorem vesica decocto emolliente plena & clysteres aliquot injecti atque retenti. Hinc ingens stercorum copia quotidie s cessit cum emolumento & successive ad sanitatem factus est transitus. Epicrisis. Febris haec recte dici potest iliaca inflammatoria. In ileo enim consedit obstructio, ab esu spirarum siccarum contracta, quae dolorificos spasmos non tantum in abdomine, sed ad ipsam etiam vesicam excurrentes fecit, ut urina per totum morbi decursum parca & rubicunda tantum cum dolore secederet. Non tam promte autem ex tenui hoc intestino materiam tenacem obstruentem everrere licet, quia clysteres eo non pertingunt & nec laxantia sufficiunt, nec potus diluentes. Hinc morbus diutius protractus. Interea ut intestinorum inflammatio arceretur, data mixtura & injuncta diaphoresis continua. Quia tamen intestinorum inflammatio quam facile recrudescit, hinc suasi demum, ut non modo exactam servaret diaetam & ab omnibus constringentibus abstineret, animum tranquillum haberet, nec frigidum, sed calidum potum assumeret, verum etiam ad tempus aliquod mane infusum accommodum theiforme potaret in lecto & sudorem blandum exspectaret.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
