# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 553

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/553
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/553

CAPVT. XIII. FEBRIBVS LENTIS ET HECTICIS. THESES PATHOLOGICAE. UEcticae febris apud Hippocratem, Aretaeum veteresque Hecticae & AGraecos aeque ac Latinos, ipsum Cornelium Celsum, men-lentae quae dicantur. tio nulla. Neque lentae febris nomen in primorum Medicinae parentum monumentis obvium, sed Celsus demum lentarum curationem primus tradidit. Quae autem postea lentae & hecticae appellatae, priscis, longae, tabidae, marasmi audiunt. Hippocrates inprimis lentas febres Sect. V. aph. 64. vocat febres longas, iisque affectos non valde multum febrientes hecticam vero sub nomine tabis passim describit. Nostro tempore len(Hoffm. Syst. T. IV. ) tae Aa3a 554 SECT. II. CAP. XIII. De febribus lentis & becticis. tae & hecticae febres dicuntur eae, quae diuturnae sunt & continuo, licet leniori ac remittente, aestu praeternaturali, succos corporis consumendo, tabem inferunt viresque debilitant. Magna tamen harum est varietas & differentia, ratione vehementiae symptomatum & quoque periculi. Stricte nimirum lentae febres appellantur illae, quae mitiora habent symptomata, aestum leniorem, sudorem sub somno largum, pulsum post somnum & ante meridiem naturalem, non tantam apperitus & virium prostrationem, corporisque ariditatem & urina livescente, neque etiam tantum periculi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
