# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 555

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/555
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/555

Lentae, sive diuturnae, mitiores tamen febres, sunt freLentae ex dequentissimae, neque ulli aetati, aut temperamento, sexui, rebilitate corgioni, aut loco parcunt. Origo vero illarum & causa varia poris. est. Saepissime ex morbo praecedente & corpus cum viribus nimium debilitante. Scilicet experientiae testimonio in comperto est, qui per contumaces intermittentes, vel continuas, item variolas & morbillos, effusiora sanguinis per uterum, anum & nares profluvia, per diuturnum alvi fluxum, simplicem aeque ac dysentericum, nec non nimiam salivationem, gonorrhaeam & fluorem album diuturnum vires perdidere, qui etiam moerore, curis vigiliis & assiduis, lucubrationibus & studiorum intemperantia, nec non per famem, labores graves & continuos, veneris etiam crebrius exercitium, corporis robur attriverunt & exhauserunt, in lentescentes & longas ejusmodi febres delabi facillime. Ratio hujus generationis in proclivi. Corpora his perfuncta benignis sanguinis & alibilis humoris succis, sufficienti etiam purissimi & nobilissimi nervorum liquidi copia destituuntur, post morbum autem ciborum impensior succedit appetentia, succi tamen intimae ingestorum dissolutioni servientes spirituosi, fermentescibiles & salivales, nec non biliosi, a naturali habitu descivere, nec adeo sunt efficaAaaa 2 554 SEcr. II. CAB. XIII. De febribus lontis & hecticis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
