# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 559

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/559
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/559

Stases autem & extravasationes humorum cum oriundis inde suppurationibus, perquam commode fieri possunt in mefenterio, ob decubitum ibi solennem, dum vel ex arteriolarum minimis ramulis sanguis saepe cum impetu in laterales tubulos, e quorum numero etiam pinguedinosi, urgetur, vel etiam ipsa haec lateralia vascula ab impetu humorum rumpuntur & contentum liquidum effundunt. Ne dicam, nullibi facilius & commodius pus gigni, quam in partibus pinguedine uberius obsessis, eo quod ipsa pinguedo, motu intestino & putrido humoris extravasati, promtissime in liquamen saniosum convertitur. Igitur frequentiores, ut vulgo putatur, in mesenterio sunt abscessus, cognoscendi ex febre continua hectiea, dolore gravativo & fixo in abdomine & saniosae materiae per alvum cum intestinorum dolore & ardore excretione. Quae autem ad ingignendos hos faciunt, notavi multa. Observavi frequentius, in plethoricis plethorico-cacochymicis, nec non hypochondriacis, a vehementi ira, praesertim paullo ante, vel post cibum, tanto magis accedente simul refrigeratione, corpus languore fuisse affectum universali & successisse febres tabificas exitiosas. Idem vidi in iis, quae validioribus pellentibus abortum procurare intenderunt, quando Medici mensium suppressione laborantes calidis & fortioribus emmenagogis, 560 Secr. II. CAP. XIII. De febribus leniis & hecticis. gis, vel purgantibus exceperunt, nec non in viris, quando haemorrhoidalem fluxum natura repugnante minusque proclivi, aloeticis aliisque calidis pellentibus emovere fuerunt connisi. Novi etiam, crebrius subortas esse has ex abscessu febres, in sanguine & succis plenis, a vehementiori insueta corporis ad validum usque sudorem excercitatione, subsequente postea improvida refrigeratione corporis totius, ac inprimis pedum, quorum ingens cum abdomine consensio.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
