Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 564
Unproofread scanNot analysed yet
CVRATIO. CVM CAVTELIS ET OBSERVATIONIBVS CLINICIS. Quum variae tabidarum febrium sint causae, variae sedes, hae primo omnium recte investigandae &iisdem medicatio accommodanda. Igitur quando ex prava digestione &inde enatis crudis ac lentis primarum viarum succis, post morbos febris ejusmodi succrescit, cognoscenda ex languore, interno aestu, continua ad sudandum proclivitate in volis manuum praesertim ac plantis pedum, eo dirigenda curatio, ut prima regio a sordibus, febris fomite, liberetur. Perfici potest hoc pro circumstantiarum ratione leni emetico, quale praebet radix hypecacuanhae, in pulvere, aut infuso data, &testatur Lindanus, se uno vomitorio &hinc cum elixir proprietatis, intra quatuor dies, curasse hecticam. Si autem praestat materiam vitiosam per os inferius educere simulque digestioni prospicere, ex usu sunt salia sic dicta neutra, digestiva, terra scilicet foliata tartari, nitrum antimoniatum, sal polychrestum, tartarus vitriolatus, solutio oculorum cancri, sal Sedlicense, vel sola, vel cum dimidia parte pulveris rhabarbari electi mixta, parcius, sed crebrius, cum sufficienti vehiculo oblata. Eandem blande laxantem simulque egregit roboSEcr. II. CAP. XIII. De fabribus lentis &hecticis. 565 roborantem virtutem habent pilulae balsamicae, a Beccheis dictae, quae ea propter utiliter aliquoties, sed minori dosi, deglutiendae.