# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 568

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/568
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/568

rulentae materiae plorantibus, & vires & roscidos succos perdiderunt, omnia sanguinem commoventia & alvum stimulantia, motum etiam corporis impensiorem, alimenta quoque gravis materiae nimiumque, ut ita dicam, substantifica, interdicit, & poscit potius animi corporisque quietem, alimenta & medicamenta temperatiora, quae acrimoniam demulcent, calorem restinguunt, blande nutriunt & vires labascentes refocillant. Horum in numero sunt emulsiones ex amygdalis dulcibus, pineis, seminibus quatuor frigidis majoribus, cum decocto cornu cervi, aqua rosarum & cinnamomi cydoniata confectae, lac asininum & muliebre solum, aut caprillum, vel vaccinum decoctum, cum succo cancrorum fluviatilium, jus pulli cum ptisana mixtum, ptisana decocta cum cancris fluviatilibus, vel etiam testudinibus nemorosis contusis, ex commendatione potissimum Amati Lusitani Cent. II. curat. LIII. qui curavit hecticum per pullorum gallinaceorum testudinibus nemoralibus saginatorum usum & lactis asinini potum. Sunt qui ostreas commendant, si stomachus fert, & confirmat hoc notabili exemplo virginis viginti annorum ex pulmonum labe hecticae, Lindanus, supra Hartmannum, quae largo & diuturno ostrearum esu, tam perfecte convaluit, ut postea diu supervixerit & octo liberos pepererit. Vinum nonnisi modice concedatur, & hoc quidem Neccarinum, aut Mosellanum, lymphatum. Accedat quoque motio corporis lenis, per gestationes & deambulationem lentam. VI. Quando harum febrium origo est a nimio abusu liquorum inebriantium, vini, spiritus vini, aquarum sic dictarum vitae, vini adusti, cerevisiae quoque spirituosioris, cum corporis contabescentia; tunc pariter vitentur omnia calefacientia, spirituosa, analeptica, incidentia pituitam & stomachica, cum cerevisiae potu, sed usurpetur loco potus decoctum avenaceum, methodo Lovveriana paratum, ex avena, radice cichorei, floribus papaveris rhoeados & pauxillo nitri antimoniati. Scer. II. CAp. XIII. De febribus lentis & hecticis. 569 niati. Tum quoque utile serum lactis, cum pauxillo nitri, item lac ebutyratum, quibus multum tribuunt Piens de febb.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
