Latin
VARTANA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 57
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirum in Westphalia, Pomerania locisque quae ad boream vergunt, &incolas alunt, victu duriori, crassiori &crudiori utentes, nullus fere elabitur autumnus, quo non multi quartana prehendantur ac diu admodum eadem detineantur. Idem evenit in locis paludosis, stagnorum &lacuum pravis exhalationibus infestis, in quibus vere tertianae, autumno quartanae, largo proventu pullulare &crebro recrudescere lolent. §. XII. Varium etiam quartanae exhibere solent genium, pro Variat in diversitate corporum, quae corripiunt. Nimirum si incidunt plethoricis in corpus, quod ob vitam sedentariam victumque crassum &hypochon& durum, copiosum &crassum sanguinem in venis alit, vel driacis. hypochondria male constituta habet, aut diuturnior animi moeror praecessit, graves &contumaces esse suescunt, nec periculo vacant, eaque propter in aegrotante exquisitum victus ac vivendi moderamen, in medente autem magnum in exhibenVbi cacochymica dispositio sacechymicis dis remediis poscunt judicium. &purpurae forsan materia simul subest, pathematibus longe acerbioribus incedunt, major virium est prostratio, vigilia, mentis emotio, praecordiorum anxietas ac purpura demum erumpit, qua levi ex causa retrocedente, febriles passiones increseunt graviusque affligunt. XIII. Infirmis seIn subiecto, viribus per senium, valetudinem, pravan nibus vitae rationem, aut animi pathemata exhausto, facile in continuam transit, quae ex languore virium post paroxysmum, pulsu frequenti, lento calore &appetentia prostrata, cognoscitur, aegrumque in haud leve discrimen adducit. Quan juvenibus do post intensiorem aestatis fervorem, corpus iuvenile &agile invadit, paroxysmus longius perdurat, aestus urens magis in liberalem solvitur sudorem, sitis quoque &stomachi (Hofsm. Syst. T. IV.) chi linguor impensius urgent.