Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 571
Unproofread scanNot analysed yet
Ego quidem non certius in hac novi auxilium, quam externe usum balneorum aquae dulcis temperatorum, aliquandiu continuatum, &interne, ad expediendas obstructiones glandularum, venarum mesaraicarum &lactearum, crebriorem, sed parciorem usum liquoris salini aperitivi, ex sale tartari, nitro, arcano duplicato, aequali pondere mixtis, &addita dimidia parte salis ammoniaci, cerevisiae potandae instillati. -v -i In omni autem hectica haud postrema eo tendit indica Lac aite est. tio, ut roscidum illud humidum, quod calor continuus non modo ex sanguine, sed etiam ex tubulis solidis, &unacum hoc ipsam tandem carnem atque pinguedinem absumit, resarciatur. Huic scopo quam maxime satisfaciunt, alimenta medicinali simul virtute instructa, inter quae palmam fert lac ipsum. Nam priscum est Hippocratis Sect. V. aph. 64. praeceptum: convenit lac exhibere tabescentibus, non valde multum febrientibus, &in febribus longis, &debilibus, &praeter rationem consumtis. Optimum humanum, quod promtius consumtum restituit humidum &calorem extinguit, idque ex mammillis suctum, ne ab aere vitietur, quo hecticam curatam esse, fidem facit Forestus lib. V. obs. X. Asininum minus quidem nutrit, sed magis refrigerat, calorem temperat, abstergit &aperit, ejusque praestabilem facultatem laudat mirifice Ballonius lib. I. pag. 236. integro consilio pro illustri Principe, qui pronus erat ad tabem. Cardanus fol. 323. dubium non est, ait, quin tota sanitas tabidi consistat in adhibitione lactis afinini. Et Aretaeus lib. II. de cur. acut. tabis curam ita instituere suadet: si quis in tabem prolabitur, tunc terendum tempus non est quiete &victu tenui, sed aeger ad motioCcec 2 572 SECr. II. CAP. XIII. De febribus lentis &hecticis. motiones traducendus, per gestationes, frictiones &lavacra quo vitae residuum a morte vindicetur augeatur &recreetur Propinandum vero etiam est lac, maxime mulieris, quae proxime peperit puerumque nutrit. Hi namque alimento, ut nuper in lucem editi pueri, egent. Si lactis humani copia non datur, asinae, quae non pridem peperit, lac accipito.