# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 572

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/572
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/572

* Tenue est enim & fluxile bujus modi lac. Efficacius nutrit caprillum & vaccinum, sed gravius est multumque caseosae substantiae habet, ideoque ne ventriculum male afficiat, corrigendum. XI. Mihi prae reliquis placuit Hippocratis lacte utendi methodus, quam de intern. affect. pag. 209. sic tradidit: dandum est & lac asininum coctum ad suppurgationem, bibat etiam crudum lac bubulum, tertia aquae mulsae parte admixtum, per XLV. dies, admixto etiam origano. Recte enim gravis hic auctor passim ad lenem purgationem commendat lac asininum coctum, quia sal ipsi inest dulce instar sacchari, abstergens leniter & laxans, quod coctione difflato humido, concentratur magis. Origanum autem adjicere praecepit pro cul dubio ad roborandum stomachum & genus nervosum debilitatum. Ego, si lac asininum haberi nequit, ita lactis curam adornare soleo, ut praecipiam primum, per duos, vel tres dies mane potare lac, e vaccis herbis recentibus & appropriatis pastis mulctum, ad libram unam, in qua uncia mannae, aut sacchari rosati, vel conservae rosarum dissoluta. Dein mensuram solius lactis quotidie bibere praecipio, addendo sacchari unciam dimidiam & nitri drachmam dimidiam. Pro circumstantiarum ratione, praesertim ubi suspicio labis inmesenterio, aut exulcerationis in viscere interno, lacti confundo ad dimidias, vel tertias, aquam, aut puràm fontanam, aut longe melius Selteranam mineralem. Hac vero deficiente, aquam communem infundere suadeo cum veronica, foncho, pulmonaria, hepatica, musco pulmonario, tussilagine, hedera - IE SEcr. II. CAr. XIII. De febribus lentis & becticis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
