Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 574
Unproofread scanNot analysed yet
Magnae etiam virtutis elixir nostrum balsamicum temperatum, ex gummatibus resinosis temperatis &extractis, sine vini spiritu paratum. Nec omittendus chaccarillae &ipse quoque chinae cortex, si cum sirupo acetositatis citri, aut nucis Indicae, adiecto nitro, in electuarii formam redigitur. Proficit etiam bolus rubra fabrilis, cum conserva, vel julepo rosarum subacta. Haec enim omnia ad levandas ejusmodi lentas febres, si prius humorum &viarum vitio prospectum, eximiae virtutis, eorumque rectus usus merito commendandus. Quin novi, plures, &hecticos, &phthisicos, his diu fuisse servatos. §. XIV. Quae autem a Chymiatris ad hecticum calorem &adversus sudores passim laudantur saturnina, encomia minus sustinent, sed propter metallicam, adstrictivam, nervis inimicam virtutem, tono ventriculi &intestinorum sunt contraria &certius ac plus nocent, quam prosunt. Hinc rejiciendum saturni saccharum, &quae prae omnibus celebratur, parata ex hoc antiphthisica tinctura Grammani. Antibecticum vero Poterii, si rite ex stanno puro nitro &antimonio paratur &cum emulsionibus datur, non tam noxium est, ut quidam putant, sed ob blandam roborantem diaphoreticam virtutem, utile omnino. Neque enim stannum, propter blandum quod fovet sulphur, nervis est inimicum, nec adstrictivum, uti quidem SECr. II. CAP. XIII. De febribus lentis &becticis. 575 dem plumbum. Gravis de salutari facultate antihectici hujus testis est Muraltus disertis verbis in M. N. C. Dec. II. An. I. obf. CIX. ita scribens: diaphoreticum joviale, sive antihecticum Poterii, ad demulcendam acritudinem humorum matricem, Idem ute& nervos irritantium, mirum quantum valet. rum corroborat, saepe ex emaciatis &debilibus, quadratos &robustos facit.