# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 576

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/576
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/576

Sed tenendum omnino in genere de balneis: eadem commode habere locum in principio morbi & quando a viribus fractis pendet, nec non in lenta infantum febre, quia emolliunt, demulcent, rigidas fibras laxant & simul Minectant; nihil autem proficiunt in progressu morbi, sique putfedo, abscessus & exulceratio interna jam praesto sunt. XVI. Ex praecipuis veteres & molestas has febres expugnandas praesidiis, est motus corporisque exercitatio. Veteres jam, Hippocrates & Aretaeus, in tabe curanda mirifice commendarunt varia motuum genera, deambulationem, vecturam, gestationem, peregrinationem & navigationem, quin Hippocrates lib. de intern. affect. §. XXXIV. pag. 238. praecipit: si quis validus fuerit, per triginta dies ad ligna secanda ablegetur, & summis humeris luctetur, & interdiu deambulet, & vesperi dormiat. Sed saluberrima & accommodissima motus species equitatio, aut vectura in curru, quibus, perpetua corporis succussatione, sanguinis progressus per mesenterium egregie adjuvatur. Multi inprimis sunt in laudanda equitationis utilitate celeberrimi Angli, Sydenham & Morton. Ille quidem opp. pag. 524. & 781. non veretur affirmare, equitationem esse in hectica & phthisi specificum sine pari, eoque certius, quo neque mercurius in lue venerea, neque cortex Peruvianus in febribus intermittentibus, efficacius aut certius. Et Morton exercit. de phthis. pag. 26. ita graphice disserit: nullum magis conveniens remedium, quam quotidiana ad moderatos usque sudores protracta equitatio est, in febribus lentis, hecticis, ex vitio maxime ventriculi, ex perversa forte febrium intermittentium tractatione, nimio intempestivoque figentium, praecipitantium & adstringentium abusu, frigido potu calenti corpori superfuso &c. quarum praeternaturalis aestus corpoSecr. II. Car. XIII. De febribus lentis & becticis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
