Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 577
Unproofread scanNot analysed yet
577 corporis laudabiles succos aepascit, ex ventriculi &intestinorum saburra acida, lenta simul &viscida, meatus obstruente praeter naturam; utpote qua viscosus lentor, sive effoetus chylus, qui vasa &habitum corporis jam infercit, aequabili succussione discontinuatur, excernitur, ut appetitus iterum restituatur novus chylus laudabilis &copiosior elaboretur. Expedit tamen innuere, in lentis auctam &frequentem apprime utilom esse, in hecticis vero stricte sic dictis moderatior sit. §. XVII. Tandem, quicquid in lentis his &tabidis praestandum, id Mature submature faciendum omne. Neglecta enim hac opportunita veniendum. te, accedente medentis, vel laborantis errore &morbo diutius protracto, irrita prorsus atque frustranea est medicatio, &fere semper in hecticam transitus fit lethalem. Qui autem his febribus jam detinentur, autumno semper pejus habent, ob languidiorem naturae in actibus secretoriis &depuratoriis virtutem. Quin, quia circa aequinoctia ordinario subitae insalubres fiunt aeris &coeli mutationes, plerumque tum non modo gravius aegrotant, sed &decedunt hectici incurabiles. Igitur necessarium est, ut circa haec tempora exactam victus servent rationem, animum tranquillum habeant, aeris injurias vitent &a Medico quoque consilium petant.