# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 577

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/577
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/577

577 corporis laudabiles succos aepascit, ex ventriculi & intestinorum saburra acida, lenta simul & viscida, meatus obstruente praeter naturam; utpote qua viscosus lentor, sive effoetus chylus, qui vasa & habitum corporis jam infercit, aequabili succussione discontinuatur, excernitur, ut appetitus iterum restituatur novus chylus laudabilis & copiosior elaboretur. Expedit tamen innuere, in lentis auctam & frequentem apprime utilom esse, in hecticis vero stricte sic dictis moderatior sit. §. XVII. Tandem, quicquid in lentis his & tabidis praestandum, id Mature submature faciendum omne. Neglecta enim hac opportunita veniendum. te, accedente medentis, vel laborantis errore & morbo diutius protracto, irrita prorsus atque frustranea est medicatio, & fere semper in hecticam transitus fit lethalem. Qui autem his febribus jam detinentur, autumno semper pejus habent, ob languidiorem naturae in actibus secretoriis & depuratoriis virtutem. Quin, quia circa aequinoctia ordinario subitae insalubres fiunt aeris & coeli mutationes, plerumque tum non modo gravius aegrotant, sed & decedunt hectici incurabiles. Igitur necessarium est, ut circa haec tempora exactam victus servent rationem, animum tranquillum habeant, aeris injurias vitent & a Medico quoque consilium petant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
