Latin
OBSERVATIO. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 582
Unproofread scanNot analysed yet
Hic ab aliquot jam annis magnam pituitae viscidae copiam screatu ejecerat, haecque ejectio mirum demum copia increvit, &per duos fere menses, cum lenta febre, spirandi difficultate, viriumque jactura, nec non exquisito sub urinae emissione ardore, duraTum quidem aeger emulsionibus, jusculis medicatis &vit. decoctis demulcentibus, interpositis clementer alvum laxantibus, cum sanitate in gratiam rediit; exacto vero circiter anno, eidem malo denuo implicitus est. Alium igitur in consilium adscivit medicum, qui licet semper adfuisset anxia respiratio, tussim tamen non phthisicam, sed ex stomacho aestuante &hypochondriacum symptoma esse iudicavit, putavitque, cessatura omnia, si tempestivus prodiret haemorrhoidum fluxus. Variis demum incassum adhibitis, de vena secanda consilium dedit floridumque e pede extraxit sanguinem. Sed eodem adhuc die vesperi aegrum horror per universum corpus incessit, subsequente intenso aestu, nocte insomni, virium jactura gravi &perfecta accessit hectica, qua etiam e vita mense Martio discessit. Epicrisis. Qui ex parentibus phthisicis geniti sunt, iis per totam fere vitam semper debilis corporis constitutio, ut languescat ventriculi digestio, &ipsi in catarrhos, ex levi aeris vitio, lento cum calore, proni sint, quin facillime, nisi regimen circa nonnaturalium rerum usum exquisite observent, in phthisin &hecticam incidant. Hic aeger, Collega &amicus noster, valetudinariam diu duxit vitam &aliquoties circa aequinoctia phthisica tussi cum febre laboravit; DEl tamen auxilio, datorum a nobis remediorum ope, convaluit. Tandem vero se commisit Medico, qui perfectam morbi curationem brevi pollicitus est. Et quum a plethora &haemorrhoidum fluxu impedito omnia pathemata pullulare putaret, a venaesectione cepit initium, sed male haec cessit. Inde enim mox pessime SECr. I. CAB. XIII. De febribus lentis &hecticis. pessime habuit, &in phthisicam hecticamque incidit tussim lethalem, frustra omnibus datis remediis. Discant igitur, qui plethoram ubique crepant: in debili &hectico corpore nunquam utilem esse venaesectionem &salutarem, quia per continuum calorem sanguis jam consumtus &succi potius ingignendi sunt, quam subtrahendi. Sed plura in similibus casibus notavi delicta. Obversatur adhuc animo exemplum serenissimae personae, vix vigesimum aetatis annum egressae, quae a matre phthisica genita &ipsa phthisi periit.